monumenta.ch > Cassiodorus > REGES ROMANI.
Cassiodorus, Chronicon, REGES LATINI. <<<     >>> HINC CONSULES.

REGES ROMANI.

1 Romulus regnavit annis 38. A quo Roma condita est, et ex Latinis Romani sunt [Al. ed., conditi] nuncupati.
2 Hic primum centum constituit senatores.
3 Huius temporibus Syracusae et Catina in Sicilia conditae sunt.
4 Numa Pompilius regnavit annis 41. Qui duos menses anno addidit, Ianuarium et Februarium, cum ante hunc decem tantum menses apud Romanos fuissent.
5 Capitolium quoque a fundamentis construxit.
6 Cuius etiam temporibus sibylla in Samo insignis habita est.
7 Tullus Hostilius regnavit annis 32. Qui primus apud Romanos purpura usus est.
8 Huius temporibus Chalcedon conditur, et Byzantium, quae nunc Constantinopolis appellatur.
9 Ancus Martius regnavit annis 23. Qui sexto decimo milliario ab urbe Roma, Ostiam condidit.
10 Tarquinius Priscus regnavit annis 37.
Huius temporibus Massilia in Galliis condita est.
11 Ser. Tullius regnavit annis 34. Qui primus censum instituit civium Romanorum.
12 Huius temporibus apud Persas Cyrus primum regnare coepit.
13 Tarquinius Superbus regnavit annis 35.
Huius temporibus Pythagoras physicus philosophus clarus habetur.
14 Expulso autem Tarquinio, bini consules coeperunt pro uno rege annis singulis administrare rempublicam.